A TEI Project

Statuti di Vicenza del 1264 del Comune di Vicenza: edizione elettronica

Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, indictione prima

[1 carta_recto]

Incipit proemium ad Statutum comunis Vicentie

A summa potentia Creatoris, qui celestem curiam statutis angelorum ordinibus sedulo stabili | vit, eisdem nomina singula deputando, singulisque polorum circulis suis planetas apponens propris vo | cabulis equali distantia linearum afflixis spera sideribus in octava fundans aridam super aquas, | igne ab aere separato, mutuis tamen vinculis colligatis assignans orbi quatuor diversa tempora gra | dientia mutuatim ad sua certa officia deputata creans animalia singulis elementis, magistra natura | sumens exordium, nutu Creatoris predicti ad omnia ministrantis inter animantia quelibet statuit ex ipsius | instinctu nature quod omne animal suum gaudet simile procreare ne sua species penitus destruatur. Et in | ter cetera homo, qui dicitur integra creatura cum lapidibus habens esse, cum plantis vivere, sentire cum belluis, cum angelis quoque cognoscere rationem, satagit suo posse suam speciem conservare dum a principio | sui urbes et villas et municipia compillavit, ut quilibet sue speciei viverent uno more ac sua plu | ralitas congregata resistere posset cupientibus sibi offendere violenter. Ipsaque de celis summa iustitia | providendo, ut benefactorum opera laudarentur et malefactorum nequitie delerentur, ex terra regale decus | edixit in terris per provincias duces, marchiones et comites, et in urbibus statuens potestates. | Ex quibus nobilis vir dominus Rolandus de Henglesco de Paduahonorabilis potestas Vicentie, populus, comu | nancia et conscilium civitatis eiusdem preterita recolens, presencia considerans et providens in futurum, affectans | totis suis viribus et virtute ipsam civitatem in honorabili statu et pacifico conservare ad honorem | omnipotentis nostri domini Iesu Christi et eius matris Virginis gloriose, beatorumque Felicis et Fortunati sanc | torum corporum Vicentie civitatis et beati Michaelis arcangeli, festo cuius civitas Vicentie a cruenta clade | ac dominio perfidi Ecelini fuit denuo liberata, infrascripta statuta fieri stabilivit per infrascriptos | viros nobiles, providos et discretos prout hic nomina eorum scripta sunt. |

[1 carta_verso]

Contents

1. Primus liber de officio potestatis et suorum assessorum et aliorum officialium, et de sacramentis ipsorum

1.1. Capitulum de denariis dandis pro constitutione ecclesie Sancti Michaelis | [...] iustam | [...].IIII.or menses pre comune | [...]

1.1.1.

Statuimus et ordinamus quod comune Vicentie dare debeat quingentas libras denariorum Veronensium collegio fra | trum Heremitarum Sancti Michaelis de Vicentia et duobus legalibus et fidelibus civibus Vicentie, dispe | nsandas in edificatione et constitutione ecclesie Sancti Michaelis dicti collegii , quarum medietas | solvatur et detur eisdem infra quatuor primos menses regiminis presentis potestatis, et alia medietas infra | quatuor primos menses regiminis alterius potestatis sequentis; et hoc teneantur dicti potestates per sacramentum facere observari . |

1.2. Capitulum de picturis faciendis in quinque portis civitatis Vicentie

1.2.1.

§ Item statuimus et ordinamus quod in quinque portis civitatis principalibus fiant picture ad honorem | beate Virginis, beati Michaelis archangeli, sancti Christofori, beati Petri apostoli et beatorum sanctorum | Felicis et Fortunati; et hoc fiat a festo pascatis maioris proximi usque ad kalendas augusti proxime venientis. |

1.3. Capitulum de una pecia panni de scarleto ponenda pro palio

1.3.1.

§ Item statuimus quod quedam pecia panni de scarleto de sex brachiis ponatur pro palio in festo sancti

[2 carta_recto]

potestas tenetur f [...] | de scarleto [...] | festa sancti Michaelis Ita quod potestas tenetur | viam per quam [...] Additum est [...] | debent currere [...] | et fiat recta [...] | burgi care [...] | cum ubi [...] | equi et fia [...] | latere et s [...] | per octo perticas | hoc faciat [...] | os menses m [...] Michaelis post terciam, ad quam quilibet de Vicentia et Vicentinus substinens factiones comunis possint facere | currere suos equos sibi scriptos, vel equos quos ad minus tenuerint continue antea per sex menses; / et quod | equus, qui prius cucurrerit ad dictam peciam de scarleto, habeat ipsam, ( secundus ancipitrem, ( tertius cirothecas. | Et quod potestas teneatur cuilibet contra facienti pro banno accipere .X. libras denariorum Veronensium, et si habuerit scarletum quod deveniat | in comuni. |

1.4. Sacramentum potestatis

1.4.1.

Ad honorem Dei et gloriosissime eius genitricis virginis Marie, et sanctarum reliquiarum Dominice coro | ne, et salutaris ligni sancte crucis, et beatorum Felicis et Fortunati, quorum sanctissimorum corporum conso | latione gaudemus et patrocinio munimur, ad salvamentum civitatis Vicentie eiusque districtus et tocius communan | tie. |

1.4.2.

§ Iuro ego per Deum omnipotentem et filium eius unigenitum dominum nostrum Iesum Christum et sanctum spiritum, | et sanctam Dei genitricem et semper virginem Mariam, et per quatuor evagelia que in manibus te | neo, quod bona fide et sine fraude faciam regimen et potestariam et po civitatis Vicentie et districtus; et gui | dabo et regam comune civitatis et eius districtus, et personas in civitate et districtu habitantes, et comu | nanciam dicte civitatis, manutenebo ad comune comodum et utilitatem civitatis Vicentie et eius districtus | et comunantie antedicte (. Et quod bona fide manutenebo bona, possessiones, castra, honores, iurisdictiones, comitatus | et dricturas comunis Vicentie et eius districtus, nec in aliquo permittam diminui toto meo posse; ( et quod ser | vabo et manutenebo quemlibet de civitate et districtu Vicentie in suis iuribus ad maius comodum et utilita | tem comunis Vicentie et communancie. ( Et quod faciam rationem cuilibet petenti secundum leges et iura et statuta civitatis | Vicentie, et bonum usum approbatum et consuetudinem; ( et si statutum legi contrarium reperiatur, statutum teneatur | observare. |

1.4.3.

§ Item iuro quod faciam rationem et regimen civitatis Vicentie secundum leges et iura et infrascripta | statuta. Et faciam et operam dabo quod assessores et milites mei hoc idem faciant et observent, non obstan | te aliquo sacramento si quod reperiretur factum per homines universos, sive singulos civitatis Vicentie et eius districtus, domino | fratri Bartholameo, qui est episcopus Vicentie, sive alicui ecclesiastice persone, sive seculari, et si qua sacramenta re | periam facta per predictos homines, sive aliquos predictorum, que impediret regimen meum et assessorum et | militum meorum, ea adnichilabo et pro nichilo reputabo. |

1.4.4.

§ Item societatem et comunanciam faciam cum comuni et comunancia civitatis Padue secundum quod videbitur hominibus | communancie et comunibus Padue et Vicentie, et etiam factam totis meis viribus pro posse meo observabo et observari | faciam. |

1.4.5.

§ Item quod omnia bona possessiones et iura, que habebantur, tenebantur et possidebantur per perfidos | Ecelinum et Albericum de Romano in civitate Vicentie et eius districtu, bona fide et sine fraude, totis meis viribus faciam de | venire in comune Vicentie et eius posse, ( salvo iure creditorum quorum instrumenta sunt approbata per extima | tores et officiales ad illud officium deputatos.

[2 carta_verso]

1.4.6.

...precise servare hoc § Item operam dabo et faciam quod bona et possessiones, que fuerunt condam perfidorum Ecelini et Alberici de Romano, sint et esse sn de | beant et manere in comuni Vicentie vel sint creditorum, quibus per extimatores comunis Vicentie fuerint assignate et ven | dite; ( et quod nullus possit nec debeat petere vel habere de bonis et possessionibus, que fuerunt condam predictorum Ecelini et Alberici | ratione parentelle, proximitatis, et successionis, vel quoquo relicti, seu dati titulo, sive in ultima vo | luntate, vel inter vivos, vel alio quocumque modo vel forma. ( Et si quis contrafecerit ipsum puniam ultimo | supplicio mortis, et si non posset capi perpetuo banniri faciam; et hoc statutum precise tenear observare ita | quod non debeat corrumpi nec immutari aliquo modo, nec in conscilio ponam vel poni faciam, et si posuero vel poni | fecero quod, ammittam et amittere debeam de meo salario mille libras denariorum Veronensium, que debeant esse comunis Vicentie. ( Et si quis | concionatus fuerit in ipso conscilio in servicio petentis quod, amittat et amittere debeat mille libras denariorum Veronensium, vel | caput et bona sua publicentur in comuni Vicentie. |

1.4.7.

[...]approbatum per comune § Item quod salvabo es et bona comunis Vicentie, et salvari faciam, nec accipiam, nec accipi faciam, nec permittam accipi per | me, vel per aliquem de familia mea, vel per alios eius nomine, aliquid de bonis comunis Vicentie ultra id quod mihi, vel alicui | ex familia mea fuerit concessum per comune Vicentie. |

1.4.8.

[...]cta per comune Padue § Item non permittam aliquem de officialibus comunis Vicentie accipere aliquid ab aliquo ultra id quod sibi fuerit concessum per comune | Vicentie; ( et si reperiam eos contrafacere, puniam eos secundum leges et iura et statutum civitatis. |

1.4.9.

§ Item quod non accipiam per me, vel per aliquem de familia mea, nec permittam accipi aliquod donum vel exenium, nec a | liquid aliud. | [...]

1.4.10.

§ Item quod ego non recipiam aliquem de civitate Vicentie, vel sui districtus in convivio mecum in civitate | Vicentie; ( nec ego, nec aliquis meorum iudicum, vel sociorum vadam ad domum alicuius hominis civitatis Vicentie | in civitate Vicentie causa comedendi, et de hoc non petam verbum, nec mihi dari possit. |

1.4.11.

§ Item non permittam aliquem virum de civitate, vel districtu post occasum solis in principio noctis, et postquam | nox inceperit esse, venire ad loquendum mecum, nec assessoribus, nec militibus meis in palacio comunis , vel in aliqua | parte spectante ad domos comunis absque licencia pot ancianorum, nisi fuerit de ancianis vel de officiali | bus; et si contrafecero .C. libras Veronensium ammittam, et ammittere debeam de meo salario pro quaque vice; ( et illi, qui venerint | ad loquendum mecum, vel meis iudicibus, vel militibus .XXV. libras denariorum Veronensium aufferri faciam.[segno di rinvio] [segno di rinvio] Additum est vel nisi | venerit adloquendum | aliquo iusto impe | dimento vel aliqua iusta | et neccessaria causa |

1.4.12.

§ Item quod pro posse meo bona fide sequentem potestatem faciam iurare in arenga, sive conscilio generali facere | regimen civitatis Vicentie secundum leges et iura et statutum civitatis Vicentie et bonam consuetudinem approbatam, quod | regimen debeat iurare primo die quo venerit ad dictum regimen, antequam descendat in hospicium aliquod, ( quod si fa | cere noluerit eius electio pro nichilo sit et habeatur et nullum salarium debeat habere, nec possit esse potestas. |

1.4.13.

[...]ta approbatum § Item non permittam donari de bonis mobilibus et immobilibus comunis Vicentie alicui persone, universitati, vel collegio, nec predicta | ponam permittam ad conscilium aliquod; ( et si quis fuerit concionatus de donando aliquid alicui, ei aufferam

[3 carta_recto]

.CC. libras Veronensium pro comuni Vicentie (, nisi intuitu pietatis ecclesiis et locis religiosis cum parabola conscilii generalis, | ( salvo quod tenear facere fieri solucionem nunciis episcopi occasione mude, que solvitur per comune Vicentie pro hominibus de Veneciis pro encontro | quarantisimi . |

1.4.14.

potestas tenetur | statutum § Item quod ego potestas tenear super et contra hereticos et gazaros procedere capiendo, baniendo , spoli | ando, puniendo secundum quod continetur in statutis editis contra hereticos per summos Pontifices Romanos, videlicet | per dominum Papam Innocentium quartum et dominum Alexandrium quartum , et imperiales constituciones, et omnia alia faci | endo que in predictis statutis et ordinamentis continentur. ( Et statim in principio regiminis mei istud | statutum tenear adimplere continue usque ad exitum mei regiminis, ( et huic statuto non possit derogari | per aliquod aliud statutum, et non obstante aliquo statuto hoc tenear observare. |

1.4.15.

§ Item si quis de civitate et iurisdictione, vel districtu Vicentie et Vicentino scienter locaverit, vel dederit, vel promiserit eis aliquam | domum, ei aufferam pro banno comunis .XXV. libras Veronensium, vel etiam si alicui scienter dederit qui eam det, vel concedat eis. |

1.4.16.

§ Item si ullus locus, vel villa, vel castrum scienter teneat, vel permittat habitare vel stare in suis locis vel ter | ratoriis aliquem gaçarum, patarenum, sive hereticum, illi aufferam pro banno libras quinquaginta denariorum Veronensium, ( salvo | eo quod pro paupertate ville possim diminuere bannum meo arbitrio et voluntate de consensu et voluntate con | sulum. |

1.4.17.

§ Item quod tenear observare et facere observari in omnibus et per omnia, prout continetur in sacramento communancie, | specialiter contra illos qui facerent contra ea, vel aliquod eorum que inferius in dicto sacramento communancie continentur. |

1.4.18.

quod potestas [...] | introitus f [...] | ta ei critata [...] § Item quod confines palacii et peronii comunis Vicentie infra duos menses introitus mei regiminis faciam declarari, ( et quod | eodem modo faciam declarari confines menium civitatis et fossatorum. |

1.4.19.

§ Item quod non accipiam, nec accipi faciam de nemoribus plani et montis usque ad exitum mee potestarie, ( set | aliis hominibus possim dare ad casas levandas vel reficiendas et locis religiosis et pontibus et viis et comuni | Vicentie prout mihi et ancianis melius visum fuerit. ( Et in + concione possim dicta nemora hominibus Vicentie aperire. ( Et | saltuarios et custodes nemorum montis et plani iurare faciam, quod a comunibus villarum nichil accipient, nisi | ville comuniter dampnum dederint, ita quod ab innocente nichil extorqueatur; ( et sues in nemore esse non permittam, ( mul | tones quoque peccoras et capras in monte Bericano per vineas non sinam ire, nec in tota cultura Berice a strada | que vadit ad Longaram in + intus versus montem, nec et in viis eiusdem culture nec in pratis tocius culture civitatis. ( Et | homines, qui habent clausuras iuxta nemora comunis, non accipiant de lignis predictorum nisi quando + comuniter civitati hominibus Vicentie fuerint | aperta, et tunc sicut aliis hominibus concedatur. Et nulla usurpatione vel consuetudine aliter accipere possint, et | eorum officium duret tantum per .VI. menses. ( Additum est quod porci et omnes alie bestie possint ire, stare et pasculare | in dicto nemore, sive guiza. |

1.4.20.

potestas tenetur infra primos .IIII.or | menses servare quod | in hoc statuta continetur § Item quod tenear una cum ancianis comunis Vicentie, vel per me toto meo posse, concordare et sedare infra .IIII.or | menses mei regiminis guerras, discordias, malivolencias et odia, que sciero esse inter aliquas personas Vicentie

[3 carta_verso]

et Vicentini districtus, et hoc inquiram officio meo (, ortas et orta ante introitum mei regiminis; et que | meo tempore orirentur concordare et sedare tenear ante exitum mei regiminis, et quod possim et debeam | discordes cogere ad paces, concordias et sedationes faciendas. |

1.4.21.

[...] .IIII.or menses | [...]vare quod in | [...] § Item quod intra primos .IIII.or menses mei regiminis faciam destrui omnia armatura nequissimorum | Ecelini et Alberici; ( et quicumque ab inde in antea fecerit dictam armaturam condempnetur in .XXV. libras denariorum Veronensium | comuni Vicentie pro quoque et quaque vice.

1.4.22.

§ Item quod tenear rectam sententiam dare secundum leges et iura et bonum statum | usum approbatum et in scriptis redactum in statuto civitatis Vicentie, et eam in scriptis redigi faciam. [segno di rinvio] [...] | sente per contumatiam et eam promulgare nisi propter ferias remanserit |

1.4.23.

§ Item tenear operam dare quod consules et alii officiales comunis Vicentie instent suis officiis et recte agant | ea. |

1.4.24.

§ Item operam dabo quod iudices mei et consules rectas sententias ferant, et in scriptis redigant, | nec eos inpediam rectas sententias dare, et quod suum non exerceant officium secundum tenorem sui sacramenti. |

1.4.25.

§ Item salarium meum, scilicet .III.m librarum denariorum Veronensium in generali .IIII.C conscilio a canipariis comunis Vicentie, hoc modo | accipam , videlicet: terciam partem in fine primorum .IIII.or mensium mei regiminis, aliam terciam partem in | fine secundorum mensium .IIII.or, aliam vero terciam partem in fine aliorum trium mensium subsequentium; et si aliter | quam ut dictum est accipiam, illud admittam et veniat in comuni Vicentie. | Ita de solutione sala | rii potestatis et quante | parte facere debeat [...] parte in fi | [...] trium mensium Item salarium meum scilicet duomilia et quingentas libras denariorum Veronensium in generali .IIII.C | consilio a canipariis comunis Vicentie hoc modo accipiam videlicet terciam partem in fine trium | primorum mensium mei regiminis et aliam terciam partem in fine aliorum trium mensium sub | scriptum, ita quod in fine novem mensium totum meum salarium sit mihi solutum et si alter | quam ut dictum est accipiam istud amittam et veniat in comuni Vicentie

1.4.26.

§ Item iuro quod pro salario mei regiminis presentis anni accipiam et habebo solummodo trimillia duomilia et quingentas libras denariorum Veronensium | suprascripto modo et forma, et quod non possim nec debeam ultra quam superius dictum est petere, accipere vel habere per me, vel per | aliquam personam aliquo modo vel ingenio vel concessione aliqua, nisi prout mihi et iudicibus et militibus meis concessum | est quando equitabimus in servicio comunis Vicentie, ut in statuto comunis Vicentie continetur. Et quod non ponam nec poni faciam, nec permit | tam poni ad aliquod conscilium quod mihi aut alicui de famialiam mea aliquid concedatur, sive donetur ultra quam superius dictum est. | Et si ad conscilium positum fuisset per aliquem vel aliquos me inscio, statim cum sciero infringam et anullabo, et si | contrafecero amittam et amittere debeam ipso iure de salario meo dictorum [segno di rinvio] trium millium librarum .V.C [segno di rinvio] duo millium et .V.C librarum denariorum Veronensium et | id quod mihi vel familiei mee donatum vel concessum fuisset que sint comunis Vicentie. Et quod quelibet concessio super hoc per aliquod | conscilium facta sit cassa et nullius momenti, nec inde aliquam obtinere debeat, eset quod de omni eo quod ultra quam superius dictum est, repertus | fuero per me vel per meam familiam accepisse tenear sindicari et restituere comuni Vicentie pro furto, et quod de furto aliqua | occasione vel aliquo tempore excusari non possim. ( Et iuro quod hoc statutum precise attendam et observabo, et attendi fa | ciam et servari, nec remissionem seu absolutionem huius sacramenti et statuti petam per me vel per aliquem, seu aliquos; | et si mihi sine mea petitione concederetur, nolo quod mihi valeat, nec mihi vel mee familie emolumentum aufferre | debeat vel iuvamen. ( Et iuro quod si aliquis, vel aliqui fuerint locuti mihi aut alicui de familia de mea, | vel in aliquo conscilio seu concione arengando de concedendo, sive donando mihi aut alicui de familia mea | ultra quam superius continetur, quod eum et eos in ducentis libris pro quoque et quaque vice comuni Vicentie condempnabo.

[4 carta_recto]

1.4.27.

potestas tenetur | ad claudenda [...] § Item iuro quod de mea familia constituam unum bonum ydoneum et legalem portenarium, qui portas civitatis | claudat et aperiat horis congruentibus meis sumptibus . |

1.4.28.

Ita quod potestas teneatur | ...venire in palacio | comune Padue § Item quod ego potestas quolibet die, in quo redditur ius, debeam et tenear exire in palacium per duas vices ad | minus in die scilicet ante terciam et post nonam, et ibi manere per convenientem horam pro reddere cuilibet petenti nisi | iusto impedimento remansero. |

1.4.29.

§ Item quod ambaxatores faciam habere ambaxatam suam in scriptis cuius exemplum permaneat penes notarium | sigilli, et curabo ut hoc fiat, et quod ambaxatores reportent responsionem ambaxate in scriptis, si eis commisero. |

1.4.30.

§ Item quod de quolibet maleficio, prodicione, falsitate et homicidio inquisitionem faciam, et fieri faciam | diligentem et si per testes et indicia manifesta non possem liquide cognoscere veritatem, tunc demum a maiori | .IIII.C conscilio super predictis auxilium arbitrium inquirendi veritatem secundum quod mihi videbitur tenear postulare. | ( Et neminem aliter possim ponere ad tormentum nisi esset latro seu vel predo publicus et famosus, ( salvo | etiam statuto scripto inferius in tercio libro quod incipit: Si quis magnus mag homo. |

1.4.31.

Nota potestas tenetur | cum conscilio § Item quod ego potestas faciam condempnationes cum conscilio meorum consulum, et id tenebo quod a maiori parte fuerit fir | matum, et si aliter fuerit factum non teneat. |

1.4.32.

§ Item quod habebo et tenebo mecum meis expensis duos milites et tres iudices, quorum nullus esse debeat de | aliqua civitate, que non sit in recta comunancia, vel de qua u aliqua pars sit extorris vel rebellis Romane Ecclesie; | ( et mecum habebo duodecim alter .X. equos, quorum tres erunt dextrarii. |

1.4.33.

§ Item curabo et faciam quod quilibet de iudicibus meis supererit condempnacionem per .IIII.or menses tantum. |

1.4.34.

§ Item quod dabo sacramentum sequenti potestati antequam descendam de palacio . |

1.4.35.

§ Item quod nullus possit esse potestas, aut vicarius, aut assessor, aut miles potestatis uno anno post alium, et hoc sit | precisum, quod non possit mutari per aliquam concionem vel conscilium aliquod de predictis quod continetur in psenti capitulo; | et si contra faciam quod amittam et amittere debeam libras .V.C Veronensium de meo salario que sint comunis, et si quis concionatus fuerit | in conscilio amittat .C. libras Veronensium. |

1.4.36.

Ita quod potestas [...] | tunc offitia [...] | de officio [...] § Item quod sacramento tenear facere solutionem omnibus officialibus de suis salariis e ante quam exeant de officio, | et de hoc aliquam absolutionem habere non possim, et consilium tenatur invenire modum et viam per quam possim dictam | solucionem facere.

1.4.37.

§ Item quod non permittam aliquem de mea familia expensis comunis facere laborerium aliquod in palacium | comunis , sive in domo in qua habitat sine licentia conscilii .XL.. | absolutione fuit sub suam [...]

1.4.38.

[...] | [...] § Item iuro ego quod de omnibus propositis et omnibus arengatis tam in conscilio .IIII.C quam .XL. partita faciam et fieri faciam | singulariter cum bussullis ad ballotas, et in dictis conscilii partitum aliquod, sive laudum aliter non firmabo, | nec firmari permittam, et hoc tenear observare precise.

[4 carta_verso]

1.4.39.

§ Item quod vendiciones rerum mobilium, que devenient in comuni Vicentie, fiant et fieri debeant de voluntate conscilii .XL.; | ( de inmobilibus vero non possit fieri vendicio nisi cum voluntate et sciencia conscilii maioris. |

1.4.40.

§ Item quod ego vel aliquis de familia mea non possim, nec debeam emere per me, vel per interpositam personam, aliqua rem | que deveniat in comuni Vicentie, sive que ad ipsum comune pertineat. Et si contrafaciam perdam .L. libras denariorum Veronensium pro quaque vi | ce, que deveniant in comuni. |

1.4.41.

§ Item quod ego et milites mei et iudices et assessores et mea familia erimus in civitate Vicentie post officium depositum | mee potestarie per .XV. dies pro reddere rationem mei actus et amnistrationis et potestarie, videlicet de avere et rebus comunis, | et de peccunia et rebus singularum personarum, que non pervenissent in comuni. Salvo eo quod si occasione mee potestarie fecissem ali | quam condempnationem cum conscilio meorum officilium , vel maioris partis, quod non cogar de illis reddere aliquam | rationem, ( et quod in istis .XV. diebus quolibet die tenear bis esse in palatio, paratus omnibus respondere. ( Et quod red | dam rationem de omnibus que contraxero vel quia contraxero, vel pro quibus tenerer aliquo modo ego et omnes de familia mea, | et satisfacere comuni Vicentie tenear et cuilibet singulari persone, et per potestatem cogi debeam ad satisfaciendum antequam recedam | de civitate.

1.4.42.

[...]tuere duos consu | les... si quis de terreno | [...] § Si quis de terreno comunis invaserit, vel invasit, .X. libras Veronensium ei aufferam pro banno, et infra | tantum de suo in comuni eum dimittere faciam quantum de terreno comunis reperiretur invassisse, et hoc per duos meos consu | les laicos inquiri faciam, qui hoc teneantur exquirere una cum uno de assessoribus meis et mihi manifestare.

1.4.43.

[...]rum librarum duorum | tenetur dare | ...duos consules § Preterea duos meos consules constituam qui prevideant et inquirant super saltuariis nemorum comunis plani | et montis Berice et campanearum, et super custodibus Campi Martii in capite quorumlibet duorum mensium, | si bene et recte habuerint c se circa sua officia. ( Et si aliquod dampnum datum fuerit in predictis locis et saltuarii | dantem dampnum non manifestaverint, quod ipsi saltuarii teneantur pacienti dampnum emendare, credendo de | quantitate dampni, sacramento pacientis usque ad sumam .X. soldorum Veronensium .( Abinde superius tenear mittere duos bonos | extimatores, quorum extimationi credatur, quam extimationem saltuarii solvere teneantur pacienti dampnum, et | paciens dampnum teneatur intra octo dies a tempore dampni dati mihi vel meis iudicibus manifestare. ( Et si quis | in fraudem dixerit se passum dampnum, cum nullum dampnum passus sit ipsum, in .LX. soldos comuni Vicentie condempnabo. |

1.4.44.

§ Item iuro quod non permittam portari lignamen de nemoribus comunis Vicentie extra districtum Vicentinum. |

1.4.45.

§ Item iuro quod non ero districtus pro regimine civitatis Vicentie sub aliquo vel aliquibus aliquo modo vel ingenio, nec sub aliqua | condictione ero districtus plus aliquem vel aliquos honoro are, vel in aliquo obedire quam generaliter omnibus de Vicentia et eius districtu, | ne quis specialem formam sacramenti, vel alterius securitatis alicui tenebor de aliquo facto. |

1.4.46.

§ Item nullo modo cogam aliquos Vicentie vel eius districtus, vel creditores quod emant aliquid a debitoribus nisi ex voluntate libera, | exceptis venditionibus pro comuni Vicentie, ( nec cogam aliquem vel aliquos mutuare comuni, nisi de propria voluntate. [segno di rinvio] [segno di rinvio] Additum est vel volun | tate consilii maioris Cartam | vel cartas supra comune Vicentie nemini faciam, nisi in conscilio maiori facta vel facte fuerint de voluntate consilii, vel maioris | partis.

[5 carta_recto]

1.4.47.

§ Item iuro quod inquiram per civitatem Vicentie et districtum eius fures et latrones et aggressores viarum publicos et famosos, et | de civitate et districtu eius expellam eos, et si eos capiam, puniam eos secundum ius et iusticiciam et formam statuti. |

1.4.48.

Infra duos s [...] | vare hoc statutum... § Item quod omnia pignora que ad me vel caniparios pervenerint infra duos menses taxabo ( et omni mense tenear facere condemp | nationes et absolutiones, et absoluta infra octo dies tenear restituere et condempnata et condempnationes soluta, et | hoc attendam tam de hit eis pignoribus que a potestate sunt absoluta, quam de eis que per statutum absolvuntur. |

1.4.49.

§ Item condempnationes et absolutiones in scriptis faciam reduci, et eas in conscilio vel in publica concione legi faciam, et nisi | lecte fuerint sic nullum sorciantur effectum, ( quas condempnationes sic lectas exigere tenear, et super hiis nul | lam appellationem aut contradictionem recipiam, nec consilium requiram. |

1.4.50.

Nota § Item caniparios duos habebo qui faciant securitatem .M. librarum Veronensium et plus ad voluntatem potestatis pro quolibet, | et eos iurare faciam quod nulla occasione vel ingenio pro hoc officio habebunt ultra decem libras Veronensium in capite | .IIII.or mensium pro quolibet. Nec aliquis de domo sua vel aliunde qui eis vel pro aliis pro eis dare debeant; nec usuras, | nec premium, nec donum ullo modo vel ingenio ultra dictum fictum habebunt, et non possint nec debeant mutuare ali | quod pignus per se, nec per aliam interpositam personam ullo modo ut lucrum consequatur.( Et possint habere expensas cum ibunt in | servicio comunis. Quorum canipariorum officium duret tantum ad .IIII.or menses et non ultra, et habere debeant duos ta | belliones pro suis rationibus scribendis, qui pro suo salario .IIII.or mensium de comunis peccunia .C. soldos pro uno quoque ha | beant. ( Et caniparii comunis Vicentie, qui pro tempore sunt, teneantur et exigere debeant condempnationes factas suo tempore, que | legiptime possint exigi, ( sin autem potestas teneatur eas condempnationes supra ipsos caniparios liquidare, et ab eis | liquidas exigi. potestas [...] | exactas [...] [segno di rinvio] [segno di rinvio] ¶ Additum [...] | de collec [...]

1.4.51.

§ Item de rebus comunis nec furtum, nec fraudem faciam, nec fieri consentiam; et si aliquid de rebus | comunis in me pervenerint, vel occasione comunis canipario , vel canipariis comunis, dabo per me vel per alium infra octavum | diem, ex quo in me pervenerint, si ego vel caniparius , vel unus eorum in civitate Vicentie erimus, excepto salario mihi | constituto.

1.4.52.

§ Item iuro quod hostia domus habitationis mee et mee familie faciam stare aperta, nec ibi faciam stare | custodes pro vetare alicui Vicentie et Vicentini districtus ne venire possint ad me vel ad meos iudices et mi | lites, ( excepto quando dormiam et quando comedam, ( et excepta alia necessaria causa, que ancianis iusta et | probabilis videretur. |

1.4.53.

§ Item quod ego et mea familia habere debeam habitationem domus comunis ubi consueverunt habitare potestates, et comodum vasarum | et aliarum rerum, que remanebunt in coquina post recessum precedentis potestatis, et armorum que parata sunt pro comuni, videlicet | clipeorum et capellinarum pictorum ad armaturam comunancie et lancearum, et nichil aliud debeant habere | vel possint ullo modo vel ingenio, et tenear designare canipariis arma et vasa et alia supradicta. |

1.4.54.

§ Item iuro quod ego ei nec aliquis de familia mea non accipiemus mutuo ab aliquo de Vicentia et Vicentino districtu. |

1.4.55.

§ Item quod ego veniam in civitate Vicentie ante exitum precedentis potestatis per octo dies. Et quod ego potestas sacramento cum

[5 carta_verso]

ancianis tenear eum facere venire cum modo predicto. ( Et possim ego potestas habere expensas a comuni cum exiero | civitatem pro facto comunis. Et illas expensas recipiam in hunc modum: